라틴어 문장 검색

impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit, plures admonitione, sed uaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:1)
contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:2)
quo animaduerso uota, quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:3)
unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exequenda curarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 2:1)
nam primo, ut a se per speciem honoris dimitteret, collegam sibi assumpsit in quinto consulatu, quem longo interuallo absens ob id ipsum susceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 1:2)
patruum Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 2:3)
tertium autem Luguduni iniit solus, non ut quidam opinantur superbia neglegentiaue, sed quod defunctum sub Kalendarum diem collegam rescisse absens non potuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 17장 1:8)
adiutores imperii:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:2)
Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:2)
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:1)
Sed nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:5)
Perbrevi omnes ducis adjutores aut vulnerati, aut occisi sunt, Washingtonio excepto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.74)
Ejus adjutores in exercitu, fidelesque amici circumstantes, illum, quasi vi, recedere coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.52)
''at Novius collega gradu post me sedet uno;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장16)
haberes magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,hunc hominem velles si tradere:
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION