라틴어 문장 검색

Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello, stultorum regum et populorum continet aestus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 24)
nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 299:2)
iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:1)
saepe inter se collidi solent inde testatio testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:3)
et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:2)
omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 231:1)
colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:1)
duplices leges sicut duae colliduntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 239:1)
ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:2)
ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 294:3)
deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars uulneribus confecti abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장13)
omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes comminutas esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장2)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:5)
Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION