라틴어 문장 검색

nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:2)
Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est, eam quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:3)
cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua existere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 63:4)
itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 14:4)
dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 4:10)
non deterreor periculo sed dirumpor dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 12 7:4)
his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 5:1)
alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:10)
collisa erat tanquam vasum aeneum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:6)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:2)
Disrumpor.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 324)
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello, stultorum regum et populorum continet aestus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 24)
iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:1)
saepe inter se collidi solent inde testatio testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION