라틴어 문장 검색

liba placentas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 339)
Venus misericordia eorum mortis ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui no- minis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 379)
nam in Epiro dicitur nemus fuisse, in quo responsa dabant columbae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 133)
quod ideo fingitur, quia lingua Thessala peliades et columbae et vaticinatrices vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 134)
ex hac, cum fuisset excisa, columbae, quae vaticinabantur, volasse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 813)
de cuius nemoris arboribus columbae oracula petentibus dare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1492)
cum vero 'crustum' dicimus, edulium aliquid significamus, partem panis vel placentae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3603)
iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:3)
tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:4)
nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:6)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
. . iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:7)
Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os molestus umor ac cidere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:9)
Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION