라틴어 문장 검색

Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resolvuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장82)
sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장2)
In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장3)
Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장5)
Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장4)
sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장8)
Est et in capillo et in barba.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장7)
quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장8)
Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장18)
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장112)
atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장113)
Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit . . . Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장15)
Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장17)
Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION