라틴어 문장 검색

ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:7)
quid enim tam distans quam a severitate comitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:1)
Elephanti vires, et leonis impetum, Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, Equi velocis placidam mansuetudinem, Et adesset homini sua tamen sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.3)
Atrocitati mansuetudo est remedium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.9)
Nam si medici salubres sed voluptate carentes cibos blandioribus alloquiis prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate orationis inducere?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 12:1)
comitas par:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:4)
tanta comitate convivium trahitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:6)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Quid enim iucundius quam principis iustitiam gravitatem comitatem in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 2:1)
Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:2)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone cunctatio, quam pari libra gravitas comitasque!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:3)
sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 2:2)
huius fiducia, mansuetudo illius augetur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION