라틴어 문장 검색

deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:9)
nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 10:1)
qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:1)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris illuvies ususque exederat aeris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:26)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:2)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
apposui senis te duce quinque pedes, nec me Maeonio consurgere carmine nec me dicere magnorum passus es acta ducum, forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes ingenii vires comminuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 311)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura et promit quassas comminuitque faces, stant calices;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권307)

SEARCH

MENU NAVIGATION