라틴어 문장 검색

Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira in- festissima sibi ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:4)
Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:1)
varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:1)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
Hoc oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt, aut non consequuntur et in spem toti prominent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:2)
Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.7)
Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:10)
exterior non compta silex, sed prominet alte asper ab adsiduo lympharum verbere pumex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 8)
tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus, in succinctis regnat vigor ilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:5)
in hanc ergo piscinam fluvium de supercilio montis elicitum canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt, quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum iubas imaginabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:3)
taceo fractas pondere arvinae iacere mammas quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse, taceo ventris inflexi pendulos casses parti genitalium, quia debili, bis pudendae turpibus rugis turpius praebere velamen.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:3)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
galeaeque corusca prominet arce gigans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권71)
Interea campis, nemoris sacer horror Achaei, terrigena exoritur serpens, tractuque soluto immanem sese vehit ac post terga relinquit, livida fax oculis, tumidi stat in ore veneni spuma virens, ter lingua vibrat, terna agmina adunci dentis, et auratac crudelis gloria fronti prominet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권189)
prominet excelsis volgus miserabile tectis, cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권224)

SEARCH

MENU NAVIGATION