라틴어 문장 검색

Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:8)
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:3)
Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 7:7)
Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:1)
perfregit ossa, corpori trunco caput abest nec usquam est.
(세네카, Hercules Furens 15:8)
vincatur mea fortuna dextra, Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est:
(세네카, Hercules Furens 19:8)
obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:3)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
sive temptari abditum Acheron profundum mente non aequa tulit, sive ipsa tellus, ut daret functis viam, compage rupta sonuit;
(세네카, 오이디푸스 7:32)
hinc compagibus
(세네카, Thyestes 1034:1)
qui perfracto limine Ditis
(세네카, Troades 745:1)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)
"ipse adero et conamina tanta iuvabo asperaque invitae perfringam viscera terrae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis46)
singultibus artum exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent undantem fletu galeam, eum multa gementi pone gravis curvas perfringit lancea costas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권248)
"bello me, credite, bello, ceu turrem validam aut artam compagibus urbem, delecti insidiis instructique omnibus armis nocte doloque viri nudum ignarumque locorum nequiquam clausere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권138)

SEARCH

MENU NAVIGATION