라틴어 문장 검색

etenim omnino tantum se negat facturum compendii sui causa, quod non liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:5)
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
Tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 126:5)
tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 126:4)
sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:3)
sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 4:6)
RoBbachium K2), qui per totum librum haud pauca correxit supplevit, et K2 (Roβb. K3), qui usque ad 4,38 persaepe compendia librariorum solvit (velut supra h, supra m, supra scripsit), explicandi causa verba inter lineas vel in margine addidit (velut 252,2 annalium supra fastorum, 260, 11 ciceronis sunt verba supra domesticis, 261,26 adver- bium supra prudentius, 362,23 nornis supra fidelibusque!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말90)
Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii leviorem facere iacturam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:7)
Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:7)
Quid, si etiam mercennarius [Eumolpi] praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:4)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)
Noctua ut vidit sibi Nullum esse auxilium et verba contemni sua, Hac est aggressa garrulam fallacia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.6)
saepe tulit iusso fallacia retia collo, saepe fera torvos cuspide fixit apros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:148)
Ut qui Theseae fallacia vela carinae Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , Ut cui causa necis serra reperta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:5)
tardius exierant, sed per compendia montis anticipata via est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION