라틴어 문장 검색

ex diverso trepidi milites, dux segnis et velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat iubere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장3)
Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:1)
cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 3:2)
Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habitus competit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:1)
cum habere esse non arguat per se necesse esse, et per se necesse esse non competat nisi uni, scilicet primo, seu principio, quod est causa omnium;
(단테 알리기에리, Epistolae 113:6)
quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:21)
ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:23)
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:26)
Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:4)
Quapropter, si non omnibus competit, non omnes ipsum debent uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 9:5)
alii ante tempus conpetentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:2)
hoc enim solummodo portus, quod illi insula anteposita est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15912)
purpureos moritura manu rem quae flaminicae conpetit, transtulit ad reginam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6021)
"Nec universitati solummodo deus, sed et partibus consulit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:7)
"malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION