라틴어 문장 검색

Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus civilibusque versatur, quin scias, neque eam tamen scientiam, quam adiungis oratori, complexus es, videamus ne plus ei tribuamus quam res et veritas ipsa concedat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 77:1)
complexus esset filium flensque eum centum viris commendasset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:4)
Quid enim est Vargula adsecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige muscas"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:2)
Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 62:1)
Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno conlocare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 126:1)
omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem eam nobis tradidisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:2)
quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem fore.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 228:6)
cum is, qui inperat aliis, servit ipse nulli cupiditati, cum, quas ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus est ipse nec leges inponit populo, quibus ipse non pareat, sed suam vitam ut legem praefert suis civibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:2)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)
conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:8)
Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 11)
Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:2)
Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:4)
Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera conplexus est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 5:2)
Tum ille artius puellam conplexus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 149:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION