라틴어 문장 검색

iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitia vero tanta vix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 728:1)
itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 144:1)
responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 151:1)
tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae quo die omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 310:1)
composque eius voti fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 504:4)
super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 7:2)
a militibus clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus in hostes est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 392:2)
deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 455:1)
cuius voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 205:2)
compotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 173:1)
erat opinio post censuram minus compotem fuisse sui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 297:3)
sed hoc me beat saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 29)
et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, et suom erum faciet libertatis compotem, eodemque pacto fratrem servabit suom reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, imprudens:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS30)
Obnoxii ambo vobis sumus propter hanc rem, quom quae volumus nos copia est ea facitis nos compotes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 142)
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4168)

SEARCH

MENU NAVIGATION