라틴어 문장 검색

Surrexit contra eum Aripert, et vivum comprehendit, et non post multos dies in balneo vita privavit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 154)
Domnus Hludovicus haec audiens, Cunrath cum reliquis fidelibus suis dirixit, et eodem Hupert in campo comprehendit et occidit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 136)
Sequenti mense Februario, quinto expleto anno quod Bari possessas habebat, domnus imperator comprehendit soldanus, et reliqui Sarracini ibi consistentibns interemit, anno 21.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1518)
Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:1)
nam filius eius Constantinus imperator anno superiore a suis conprehensus et excecatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 126:3)
Zatun praefectus eius et alii conplures Sarraceni conprehensi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 151:2)
Et in Italia Teate civitas similiter capta et incensa est eiusque praefectus Roselmus conprehensus;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 151:3)
Ubi dum adhuc inhumata in loculo, in quo adlata fuerant, iuxta tumulum sancti Medardi iacerent, tanta signorum ac prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum per divinam gratiam in nomine eiusdem beatissimi martyris enituit, ut a nullo mortalium eorundem miraculorum aut numerus conprehendi aut varietas verbis valeat enuntiari.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:2)
Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:5)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:8)
Insecutusque eos Odo rex comprehendit eos super Galtheram, sed non ita ut voluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:3)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
Fama itaque citius volans quod factum est Odoni regi innotuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:3)
Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION