라틴어 문장 검색

praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:5)
modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et Concha salis puri, toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:3)
tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:29)
opima cervix arduos tollit toros naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
(세네카, 파이드라 15:20)
alludit patulis arbor hiatibus.
(세네카, Thyestes 161:1)
hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, sed potui blandi carminis obsequio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b11)
Inda cavis aurum mittit formica metallis, et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 134)
Tibure me missa iussit adesse mora, candida qua geminas ostendunt culmina turres, et cadit in patulos nympha Aniena lacus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 162)
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa et quae sub Tyria concha superbit aqua, Eurypylique placet Coae textura Mineruae, sectaque ab Attalicis putria signa toris, seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae, murreaque in Parthis pocula cocta focis;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 59)
Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi volveret inflatos murmura per calamos, praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri, nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 1)
tum quidquid mamma refundit tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
patulo mentitur hiatu iratam pictura famem, pannoque furorem aura facit quotiens crassatur vertile tergum flatibus et nimium iam non capit alvus inane.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 170)
dignus cui cederet uni Sulla acie, genio Fabius, pietate Metellus, Appius eloquio, vi Fulvius, arte Camillus, si praefecturae quantus moderetur honorem vir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines, vix habuit mores similes cui teste senatu in se etiam tractum commiserat Vlpius ensem, qui dictat modo iura Getis, sub iudice vestro pellitus ravum praeconem suspicit hostis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 237)
"raptores ceu forte lupi, quis nare sagaci monstrat odor pinguem clausis ab ovilibus auram, irritant acuuntque famem portantque rapinae in vultu speciem, patulo ieiunia rictu fallentes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 158)
"Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis intonat Augustum plausu faustumque fragorem portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)

SEARCH

MENU NAVIGATION