라틴어 문장 검색

sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
si nec opinantis autem volt opprimere igni, cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:12)
quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:5)
Saucius at serpens sinuosa volumina versat, Adrectisque horret squamis et sibilat or Arduus insurgens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:2)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Nec solum studiis civilibus arma parabat, Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:68)
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor Ut videre duces, purumque insurgere coelo Fracturum pelagus Borean, solvere carinas, Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae Permixtas habuere diu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:75)
Cum primum redeunte die violentior aer Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu, Praetereunt frustra tentati litora Lissi, Nymphaeumque tenent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:80)
Tunc Magnum concitus aufert A bello sonipes, non tergo tela paventem, Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:25)
Sic concitus ira Excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:62)
Hectoreos quoque fortes, ut nunc nunc insurgite remis, Hectorei socii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4686)
freta concita terris vel propter promunctoria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1273)
remis insurgimus cum remes, anaremos, id est exsurgentes fortius remigamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2071)
insurgite econtra Lucanus atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant (3.543).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1891)

SEARCH

MENU NAVIGATION