라틴어 문장 검색

iam minus mortis pretium peractae est, quae venenatos abolens dolores concitam membris tribuit quietem fine soporo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.29)
certant et ipsi concito pontum phaselo scindere, longe sed artus praevolant telluris ad mollem sinum;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.143)
scelestus quantas turbas concivi insciens !
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 232)
Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 140)
Deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:2)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)
Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:9)
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:16)
cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:15)
ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:11)
Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:2)
filia rectius expugnat iuvenum domos, pulso Thyias uti concita tympano.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 154)
ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:1)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION