라틴어 문장 검색

nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장13)
Possunt enim quaedam subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:3)
quae res maxime grauedines destillationesque concitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:4)
Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:1)
aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 24:2)
Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 34:3)
Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:4)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)
Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:1)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
Eadem cancro quoque obsistunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:5)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)
saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:4)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:1)
Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION