라틴어 문장 검색

nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:21)
Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 7:2)
angor tamen non et mihi licere, qui sic concupisco ut aegri vinum balinea fontes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 2:2)
Rarum id quidem nihil enim aeque gratum est adeptis quam concupiscentibus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 1:3)
quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:2)
Atque utinam concupiscas!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:3)
Quamvis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:3)
Nam cuius integra re consilium exquirere optassem, huius etiam peracta iudicium nosse mire concupisco.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:1)
Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, aliquid in hoc litore para.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 3:1)
Quo magis hortor, ut quam plurima proferas, quae imitari omnes concupiscant, nemo aut paucissimi possint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 2:1)
nam mire concupisco bonos iuvenes ostendere foro, assignare famae.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:3)
Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et esse et haberi concupiscebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:1)
eoque magis liberos concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo volui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 2:2)
Deque tuo fiet - licet hac sis laude superbus - Insatiabilibus corpore rixa lupis . In loca ab Elysiis diversa vocabere campis, Quasque tenet sedes noxia turba , coles . Sisyphus est illic saxum volvensque petensque , Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, Exulis Aegypti , turba cruenta , nurus . Poma pater Pelopis praesentia quaerit , et idem Semper eget , liquidis semper abundat aquis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:6)
"caedibus insignis murali et strage superbus subcubuit capto victis ex hostibus auro, dum vetitis insigne legens anathema favillis maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1146)

SEARCH

MENU NAVIGATION