라틴어 문장 검색

Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes,
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:1)
"Prohinc epulare vadimonium differamus."
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:11)
Iamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:1)
At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:6)
iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter insistent, subtilem occasionem feliciter nactus cogi tabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum sed machaera perfossus occumbere.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:2)
"Nec setius Thrasyleon, examussim capto noctis latrocinali momento, prorepit cavea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant omnes ad unum, moi etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clavique subtracta fores ianuae repandit nobisque prompte convolantibus et domus alveo receptis demonstrat horreum ubi vespera sagaciter argentum copiosum recondi viderat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:65)
"Quid differo?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:58)
"sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium:"
(아풀레이우스, 변신, 5권83)
"Festinat, differt;"
(아풀레이우스, 변신, 5권162)
"Iamque confecta bona parte mortiferae viae continuaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone simili, qui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigas ei;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:138)
Ecce confecto nescioquo gravi proelio latrones adveniunt onusti;
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:3)
"Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:21)
"sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:22)
Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset.
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:1)
"Sed intervallo revalescente paulatim spiritu, ferinos mugitus iterans et iam scaenam pessimi Thrasylli perspiciens, ad limam consilii desiderium petitoris distulit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION