라틴어 문장 검색

nam Scipio Africanus cum esset vix annorum decem et septem, patrem suum defendit in bello, nec cessit viginti et septem confossus vulneribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8002)
ver- bum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode". et 'infode conchas' circa radices scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3483)
qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:4)
Nuculam an confixum vis facere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:6)
quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
. . . | Venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis placebat, quam quies.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:5)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:6)
Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:28)
Infestis taurus mox confodit cornibus Hostile corpus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.3)
Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:1)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
non Haemonius, quem cuspide perculit, heros Confossum medica postmodo iuvit ope?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a5)
sic ego Fortunae telis confixus iniquis pectore concipio nil nisi triste meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 78)

SEARCH

MENU NAVIGATION