라틴어 문장 검색

Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)
iacet ipse procul, qua mixta supremum Ismenon primi mutant confinia ponti, fluctivagam sic saepe domum madidosque penates Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos, mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis limite non uno, liquidum qua subter eunti lucet iter, miseri nequaquam funera nati vestigat, plangitque tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권171)
"Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque nives:"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 41)
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 344)
Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi seu colis umbrosi deuia montis aper, neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 91)
excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 536:1)
quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 349:5)
ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장5)
per atrum enim nigrum ostendit, per nigrum umbrosum, per umbrosum densum, id est frondibus plenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1654)

SEARCH

MENU NAVIGATION