라틴어 문장 검색

hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:1)
A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 201:1)
desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:3)
hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, incruentam victoriam rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 188:2)
secuta peditum acies ingenti vi conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 200:2)
legiones impetu ingenti confligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:1)
signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:1)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)
emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 83:1)
ubi enim eum secum acie conflixisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:2)
sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:1)
namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 362:2)
quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, Nostrum inquit peditum illud, milites, est opus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 364:1)
prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:2)
Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION