라틴어 문장 검색

stimulis accensa tubarum agmina conlatis credas confligere signis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice15)
laetantur Amores frenatisque truces avibus per nubila vecti ostentant se quisque deae magnoque tumultu confligunt pronique manus in verbera tendunt atque impune cadunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae66)
non tamen audebunt titulis certare Serenae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae14)
Antiquos loquitur Musarum pagina reges, qui dura sub lege procos certare iuberent, empturos thalamum dubii discrimine leti, et sua crudeles gauderent pignora mortis ambitione peti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae79)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
At tibi diversis, princeps altissime, certant obsequiis soceri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis3)
sed, prima sede relicta Aucheniis, de iure licet certare secundo:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:10)
ceu sibi certantes, sexus quid possit uterque, hunc legere torum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:96)
lascivi subito confligant aequore lembi stagnaque remigibus spument inmissa canoris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:168)
pro pignore tanto certatur, geminus civem te vindicat axis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:71)
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)
pariter pro virgine certant Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:61)
Talia virgineo passim dum more geruntur, ecce repens mugire fragor, confligere turres pronaque vibratis radicibus oppida verti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:76)
pressis haesere lupatis attoniti meliore polo rursusque verendum in chaos obliquo certant temone reverti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:100)

SEARCH

MENU NAVIGATION