라틴어 문장 검색

Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 5:2)
confugiendumque ad cucurbitulas est, ante summa cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:5)
Ergo tum confugiendum est ad vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:2)
confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 47:6)
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto confugeret sparsum maculis servilibus aevum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:79)
coniurat barbara pubes nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:147)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:1)
Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 17:4)
leviore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장6)
quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad rebellis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장5)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
spretum dolorem principis ab senatu, descivisse populum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장9)
ventum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae confugerant Armenii alterum impetu captum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION