라틴어 문장 검색

Quod stultis quidem videtur opprobrium:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:11)
nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:12)
In omni enim re confusione melior est distinctio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:2)
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:5)
Ergo certum ordinem temporum Dominus, remota confusione diluvii, ad perseverantiam mundi promittit futurum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:12)
ne iram et timorem permisceat, et fiat confusio quaedam in animo illius atque diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:13)
iste qui et in periculis fuerat approbatus, et examinatus in passionibus, et repertus quod in confusione non fuisset obnoxius passioni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:20)
Nam ut mundus fieret, congregata est aqua in unam congregationem, ut videretur terra quae ante non poterat per aquarum confusionem videri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:8)
Denique Nembroth hujus principium regni Babylon, hoc est, confusio;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:9)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 24:1)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
grande mihi fiet opprobrium;
(ARCHIPOETA, I151)
At exercitus rebellium, audito quod copiae regis iam adessent, ordines suos instruebat, sed non sine magna confusione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION