라틴어 문장 검색

Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Pugnat in Excessum Moderancia, sobria Fastum Aggreditur Racio, Penam Tolerancia, Luxum Sobrietas, sed pugna fauet Virtutibus, harum Deffendit partes Victoria.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:5)
Instat Auaricie, pugnat constanter et ensem, Quam tenet illa, rapit, armis hostilibus illam Vincit et in dominam cogit seuire sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:5)
Cum Venus in Venerem pugnans, illos facit illas:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:3)
in quo nullo nulla labes invenitur, quem nulla vitii pestis aggreditur, cum quo nullus tentationis motus congreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:11)
Sic in Medea pariter duo nomina pugnant, Dum simul esse parens, atque noverca cupit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:23)
ubi pugnat pecunia, virtus expugnatur Herculea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:4)
- Quomodo exercitus, ad ultionem sociorum armatis, Solymanus cum multa manu occurrerit pugnaturus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 39:2)
Certum autem sit vobis quia adversum nos pugnaturi veniunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:14)
Jam enim hodie pro vobis pugnabit Deus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:4)
Quod exercitus magnus, qui adhuc extra muros altera in parte spatiosae urbis consederat, de adventu et ingressione Corbahan hos in montanis et in arce voces exaltare, cornibus strepere et congredi arbitrati sunt, penitus ignorantes quomodo urbs tradita et capta in manu Gallorum sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:3)
Corbahan similiter et Solymanus in dextro et sinistro cornu, in fronte et a tergo, multiplices statuunt acies, arcus osseos et corneos in manibus ad pugnandum tenentes, celerique pede a castris procedentes, [0508A] Christianis obviam invehuntur, ut primi grandine sagittarum certamen ineant, buccina, tubis et cornibus intolerabili clamore intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:3)
Peracta via unius diei, Baldewinus, frater ipsius, a Rohas proficiscens cum tribus millibus virorum pugnatorum, occurrit in vexillis per aerem coruscantibus, ex ducis legatione accitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:4)
Sed duci suisque numero paucis pro vita pugnantibus sors victoriae collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION