라틴어 문장 검색

Nam et singulis totis sic diversae partes ad compositionem ipsorum conveniunt, ut tamen in suis naturis sint disjunctae, quae quadam aggregatione sunt conjunctae, velut ossa et caro in humano corpore, vel ligna et lapides in unius domus compositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:23)
ita nec divinitas humanitati in unam personam conjuncta aliud fit quam prius erat, quamvis aliud sibi in unitate personae conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:2)
Secundum quam quidem unionem personae, cum Deus homo factus dicitur, aut aliud quam primitus fuerit esse conceditur, non hoc ex mutatione substantiae, sed unitate personae intelligendum, quia videlicet Deus hominem sibi in unam personam conjunxerit, et rem alterius naturae in hanc unionem sibi sociaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:3)
Non est igitur Deus in aliud mutatus quam fuerit, licet aliud sibi, ut dictum est, in hanc unionem conjunxerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:4)
Ad hanc inventionem hae duae causae convenerunt, licet propter aliud incoeptae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:21)
IV. Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit in subiectos benignitatis, quantae in perversos districtionis non est nostrae facultatis evolvere, qui eius minima, quo conveniret sermone non possumus expedire.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:1)
Quippe servus quascumque domini conditiones accepit, acceptas servare convenit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:10)
Si tanta sum nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius, aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex nobilitate requiram.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:2)
Nobilitas enim et popularitas in diversis sexibus 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:3)
Sicut enim magis ille quoque Rex coelestis super unius peccatoris gaudet conversione quam super nonaginta novem iustis, et hoc propter bonum quod sequitur inde, ita melius facit mulier si aliquem minus bonum per suam doctrinam aulae coniungat amoris suaque faciat probitate laudandum, quam si bonum aliquem faciat meliorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:6)
Quod mihi benignum et suave praestitistis responsum, multum in hoc vestra probitas denotatur, quia vestrae voluistis naturae consulere, ac vestra verba generi convenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:2)
Si plebeius nobilioris quaerat amori coniungi, multa ipsum oportet nobilitate gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:1)
Nam ut plebeius nobilioris feminae dignus inveniatur amore, innumerabilibus oportet eum bonis abundare, convenitque ut infinita ipsum benefacta extollant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:2)
Hoc videtur illis mulieribus convenire quae meretricio more versantur, et quae muneris gratia amoris nituntur mandata subvertere et ob lucrum eius dehonestare militiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:14)
Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION