라틴어 문장 검색

Tum [decreta] dona et grates deis decernuntur, propriusque honos Soli, cui est vetus aedes apud circum in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine retexisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장1)
causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper coniuratione magis exterritum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장3)
nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insignibus donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장2)
mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, adsimilatis Lucani litteris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장7)
neque enim multo post vim sibi attulit, minore quam ceteri miseratione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장12)
sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장3)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장1)
Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장1)
apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장4)
Pisonis comis oratio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장2)
nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장5)
agitatum secreto num et Piso proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic dignationem Caesaris laturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장7)
Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장1)
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION