라틴어 문장 검색

Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)
Quibus perdomitis cum revertissent et fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godofridi regis et ex primoribus Danorum non pauci, qui iamdudum relicta patria apud Sueones exulabant, conparatis undecumque copiis bellum eis intulerunt et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terra popularium turmis commisso cum eis proelio etiam regno non multo eos labore pepulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:4)
Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:5)
Eminuit in hoc placito piissimi imperatoris misericordia singularis, quam ostendit super eos, qui cum Bernhardo nepote suo in Italia contra caput ac regnum suum coniuraverunt:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 272:2)
Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:2)
Ianuariorum ingens venti turbo ortus est, ita ut fluctus maris valde inundabant supra terminos et litus, miserabiliter innumerabilem turmam humani generis in villis et vicis circumpositis simul cum edificiis consumpserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:2)
Postea vero mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:13)
In pullos aquile coniurat copia fumi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:4)
Pro nimia namque illius reginae malitia omnes accolae illius terrae coniuraverunt, ut nullum unquam regem super se in vita sua regnare permitterent, qui reginam in regali solio iuxta se sedere imperare vellet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:7)
Sed pagani, in duas se turmas dividentes, aequali testudines parant -- habebant enim tunc duos reges et multos comites -- concedentes mediam partem exercitus duobus regibus et alteram omnibus comitibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:2)
Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:3)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:1)
una etenim turma in Orientalem Franciam perrexit, et altera ad Britanniam veniens, Cantiam adiit, civitatemque, quae Hrofesceastre Saxonice dicitur, in orientali ripa fluminis Medwaeg sitam, obsedit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:2)
Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente animo tuo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION