라틴어 문장 검색

cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:2)
Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus - sic enim ipse censet - insolentius abutitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:3)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)
Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 3:1)
conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:546)
Conquerar, an taceam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 31)
Conquerar an sileam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:7)
Amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda insula, visa mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:2)
Si naturam ambitumque adimus stupore dempto et admiratione, si fraternitatis pulchritudinisque verba in nostra cum mundo necessitudine amplius non proferimus, nostri mores erunt illius qui dominatur, consumit vel solum naturalibus opibus abutitur, ac sua commoda proxima continere non valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:9)
Memorare cupimus “tam arte Deum circumiacienti mundo nos sociare, ut solum, in solitudinem conversum, morbus unicuique habeatur, atque quampiam amissam speciem veluti quandam amputationem conqueri possimus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:4)
Eadem est logica quae sexu ad parvulos abutendos inducit, vel ad seniores derelinquendos quippe qui utilitatibus propriis inutiles sint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:2)
Cum quis non discit sistere ad pulchrum percipiendum et aestimandum, non est mirum omnia converti in res quibus uti et abuti minime metuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:3)
"conqueri saevire nos iusto amplius, cum Christiana corpora plus quam cruente scindimus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.19)
Nam in prologis scribundis operam abutitur, Non qui argumentum narret, sed qui malevoli Veteris poetae maledictis respondeat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 03)

SEARCH

MENU NAVIGATION