라틴어 문장 검색

si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:7)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et quae sequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:6)
- aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:2)
defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:3)
assignatam) & vortices tandem conquiescerent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:7)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
Sperabam iam defervisse adolescentiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 2122)
quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 111:3)
Nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 6:1)
Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum.
(세네카, 행복론, Liber II 120:1)
Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites essent ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:4)
iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 474:2)
non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 92:2)
tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 592:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION