라틴어 문장 검색

Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:1)
Incipit esse tamen melior germana parente, et consanguineas ut sanguine leniat umbras, impietate pia est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:1)
semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis descendit servando homini, mortalia semper admiscenda sibi proprio curavit amore, ut socianda caro Dominoque inplenda perenni, degenerem vitam quae tunc animalis agebat, 1 cernere consortem terreni adsuesceret oris, participemque suum visu velut obside nosse, et consanguineo paulatim accedere Christo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 360)
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:11)
Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:6)
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:6)
Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens data dextera Turno?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:9)
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te - Fors dicta refutet!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:15)
Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:16)
tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te [omnium spes] avitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 14:1)
Tu Messalinam, cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:4)
Novissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:18)
si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae.
(세네카, 행복론, Liber V 118:2)
Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION