라틴어 문장 검색

quam rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 201:1)
ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 382:1)
haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 157:1)
quidam ex iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 186:3)
Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 201:1)
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 106:2)
et hoc quia sciebant, plerique corum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 278:2)
Fateor eam esse importunam atque incommodam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 174)
leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 123)
alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 654)
[spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2167)
suae senectuti is acriorem hiemem parat, quom illam importunam tempestatem conciet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION