라틴어 문장 검색

mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 630:1)
se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 42:1)
is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 50:1)
non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus quos conscriptos haberent, diem quo Pisas convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 308:1)
quae cum ita sint, ego iam praedico, patres conscripti, me exercitu eo qui nunc est rem publicam administraturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 421:1)
Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris quem immolavisset iocur diffluxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 165:2)
haec oratio movit patres conscriptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 147:1)
auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 561:1)
et si qua praeterea vellent imperare praestaturum merito populi Romani est pollicitus, et monuit patres conscriptos ut a fraude Carthaginiensium caverent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 33:2)
ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 126:1)
id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 154:1)
quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 257:1)
voluntatis nostrae tacitae velut litem aestimari vestris inter vos sermonibus audio, patres conscripti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 274:1)
alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 278:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION