라틴어 문장 검색

sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:2)
sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:3)
qua de re pauca, quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:3)
similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:5)
nam leges iuris plerumque quaestiones praecurrere solent, sed ex quibus causae non fiat status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 189:4)
quid ego Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:1)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
quidem satis esset, si omnia consequi possem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 158:3)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 255:1)
ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:4)
nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 37:3)
neque enim, si quis Achillis gloriam bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 274:1)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
Etiamsi adtenderemus, tamen nos vita praecurreret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION