라틴어 문장 검색

immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse.
(아풀레이우스, 플로리다 16:64)
immo enimuero, quid superest?
(아풀레이우스, 플로리다 16:68)
"Immo vero"
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:9)
"Unum vel alterum, immo plurima eius audire facta?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:20)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
Commodum quieveram, et repente impulsu maiore quam ut latrones crederes ianuae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus caidinibus prosternuntur.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:11)
"Immo"
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:7)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantiaostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli;
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:1)
"Accede itaque hospitium fiducia, immo vero iam tuum proprium Larem."
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:8)
"Immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:14)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
"Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:18)
"Immo vero istic nec viventibus quidem ullis parcitur:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION