라틴어 문장 검색

quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:4)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:36)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
quicquid effossis male dependet oculis rumpit, et victor deos conclamat omnis:
(세네카, 오이디푸스 12:36)
visceribus atras pascit effossis aves
(세네카, Thyestes 11:1)
omnis in absentem belli manus ardet Achillem, nomen Achillis amant, et in Hectora solus Achilles poscitur, illum unum Teucris Priamoque loquuntur fatalem, quis enim Haemoniis sub vallibus alter creverit effossa reptans nive?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권190)
strident spumantia morsu vincula, et effossas niveus rigat imber harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권105)
variosque per agmina vultus induitur, nunc Pisaeis e milibus unus, nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos adiurat turmasque metu consternat inani.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권58)
"di, quos effosso non inritus ore rogavit Oedipodes flammare nefas, non improba posco vota:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권272)
procul ora genaeque intus et effossae squalent vestigia lucis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권315)
prima luce incerti quam in partem intenderent iter repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 630:1)
ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 281:1)
abi, nuntia effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 47:2)
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 620:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION