라틴어 문장 검색

Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Difficile enim distinguere inter ea quae toto genere sunt salubria, et ea quae corporis tui unici constitutioni conveniunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:12)
Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:3)
et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장57)
At vero superfluos ac deminutos longe multos infinitosque repperies, nec ullis ordinibus passim inordinateque dispositos et a nullo certo fine generatos.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 1:3)
Si enim positis in naturali constitutione numeris singulos per suas sequentias pares eligas, omnium ab uno parium atque inparium sese sequentium duplices erunt et huius speculationis terminus deficit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:2)
si vero tertium parem sumas, id est vj, tertii numeri in naturali constitutione duplus est, id est ternarii;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:6)
Semper enim hoc divina quadam nec humana constitutione speculationibus occurrit, ut quotienscunque ultimus numerus invenitur, qui loco duplicis ab unitate sit par, talis sit, ut in medietates dividi secarique non possit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 2:13)
ideo generans non potest in totam substantiam rei;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:3)
ergo individuum demonstratum esset ex infinitis causis generantibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:2)
Item, si mundus esset aeternus, tunc infiniti homines essent generati et corrupti, homine autem corrupto manet substantia quae in corpore erat, anima [scilicet] rationalis, cum ipsa sit ingenerabilis et incorruptibilis, et sic tales substantiae infinitae essent simul in actu;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:1)
<6> Item, omnis generatio est ex corrupto, et omne corruptum est prius generatum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 24:1)
ergo mundus est aeternus, quia quae generantur et corrumpuntur sunt partes mundi quae non possunt praecedere mundum in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 24:5)
Ex his etiam, quae dicta sunt, contingit quod naturalis ex sua scientia non potest ponere primum hominem, et ratio est, quia natura de qua intendit naturalis, nihil potest facere nisi per generationem, et primus homo non potest esse generatus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:1)
Homo enim generat hominem et sol.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION