라틴어 문장 검색

" " Cum populi liberi magistratus summus bis constitutus esset, cumque tertio praeses fieri facillime potuisset, ad villam, tamen, suam secessit, seque ab omni munere civili in posterum procul amoveri, ex animo cupiebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.29)
una, itaque, voce, imperator summus a Congressu constitutus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.19)
O quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:1)
Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:15)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad antiquam similitudinem facta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 154)
quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2023)
sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 746)
quos dirimit plaga solis ardentis ex quo mundus est constitutus, hoc est ex quo chaos esse desiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2283)
post Lycum regem, qui, se apud inferos constituto, Megaram uxorem eius temptaverat, reversus peremit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29921)
alii locum aedificiis constitutum, ubi fanum comitium forum et murus sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6055)
populos in Etruria constitutos populum ex insula Corsica in Italiam venisse et condidisse dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1724)
siquidem in mari constitutus optare sibi hiatum non potest terrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6752)
"Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:1)
"status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti et omnes ceteri sensus velut in arce compositi."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION