라틴어 문장 검색

hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:3)
uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:3)
sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 3:2)
Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 8:1)
Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 12:1)
princeps galeam constringit Iason vociferans:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 89:1)
iamque aspera nisu undique convellens veteris cum strage pruinae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 169:1)
invenlt et caeca constrictos excipit ira.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 442:1)
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo convulsus aratro, quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, multi illum pueri, multae optavere puellae;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths39)
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6413)
sed fulgente trahit constrictos Gloria currunon minus ignotos generosis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장8)
Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:16)
Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:19)
indigestus cibus ructusque convulsus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:15)
Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)

SEARCH

MENU NAVIGATION