라틴어 문장 검색

set tibi dimidio constrictus cammarus ovo ponitur exigua feralis cena patella.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V41)
Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 38:1)
Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velifi- cantes triumphantem in modum Cretes portibus suis adremigaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 3:2)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, Tunc placuit caesis innectere vincula silvis, Roboraque immensis late religare catenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:24)
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:30)
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae, Quarum porrectis series constricta catenis Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:8)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
Densaturque globus, quantum pede prima relato Constrinxit gyros acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:38)
nam quae dubias constringere mentes Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, Seque putat solum regnorum iniusta gravari, Haud retinet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:10)
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis Constrictae plausere manus, camposque piorum Poscit turba nocens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:36)
Tamen omnia torpor Pectora constrinxit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:4)
Nautaque ne bustum religato fune moveret, Inscripsit sacrum semiusto stipite nomen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION