라틴어 문장 검색

DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:1)
Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 17:1)
Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 30:2)
Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:1)
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 1:1)
Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 24:1)
Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 8:1)
Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 17:1)
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose 'praedam' pro 'manubiis' et 'manubias' pro 'praeda' posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:2)
Ego quidem, inquit, "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine 'mortales' quam 'homines' dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 4:1)
ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 2:1)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 2:1)
Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 3:7)
HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION