라틴어 문장 검색

et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 235:2)
nam consultant aut plures aut singuli;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 254:2)
ideoque etiam in hos, qui citra scriptum sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 177:3)
Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장8)
Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장10)
"Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장1)
res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장5)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus ;
(세네카, 행복론, Liber II 120:2)
atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens vana consultat, non meruisset excipere!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:1)
Atque ibi dum mixta vallati plebe suorum et maris et belli consultant tempora reges, increpitans magno vatem Calchanta tumultu Protesilaus ait - namque huic bellare cupido praecipua et primae iam tunc data gloria mortis - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권195)
"ventum ad consilii penetrale domumque verendam signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger, rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권61)
Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 12:1)
Nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultandum non communicavit, late tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:11)
me, qui spernentur, amantes Consultent:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 449)

SEARCH

MENU NAVIGATION