라틴어 문장 검색

eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:1)
Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:2)
Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:7)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:8)
Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin appellant, aperienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:1)
Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:6)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam eodem ante sed linteolo - protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:4)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:3)
Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:4)
Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:1)
Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:4)
eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:5)
Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:2)
In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:3)
Habet chalcitidis .... in vas fictile additum et contectum ex foliorum ficis sub terra reponilur diebus XX et rursus sublatum teritur et sic appellatur psoricum in textu scripta sunt, in margine autem invenitur:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1342)

SEARCH

MENU NAVIGATION