라틴어 문장 검색

quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:3)
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:5)
Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse contemptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 174:1)
qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 222:3)
"Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu, ut modo nihil possit esse contemptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:1)
qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ei quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 222:3)
tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:15)
cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 4 2:3)
Quid Cyrenaei videntur, minime contempti philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 103:1)
scelestum, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:3)
quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:5)
morte enim contempta et dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:3)
Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et Scis, inquit frater, redusse ad nos thesaurum de quo querebar?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:2)
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, et qui non iugulat, victor abire solet". . . Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:8)
partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION