라틴어 문장 검색

ita si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 3:5)
nam neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 6:7)
Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo, contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:2)
Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:4)
Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:5)
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:11)
Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:1)
Hyblaeum refugit satur liquorem et naris casiam frequenter odit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:3)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)
quae nos refugimus, non quia severiores - unde enim?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:2)
Mox zothecula refugit quasi in cubiculum idem atque aliud.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:2)
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
Refugeram in Tuscos, ut omnia ad arbitrium meum facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION