라틴어 문장 검색

uastante regiones proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum uideretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam auxiliisque contractis et praefecto regis prouincia expulso nutantis ac dubias ciuitates retinuit in fide.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 2:3)
quorum auctoritatem ut quibus posset modis in uicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quamquam exceptos Cornelis legibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 11장 1:3)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 4:2)
postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:1)
dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix cornei circuli supplemento scripturae admoueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:4)
contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:2)
ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit, excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:3)
nam Baiarum medium interuallum Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad anc[h]oras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 1:2)
statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:2)
neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:2)
iacentem contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri uulneribus triginta confecerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 3:1)
Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:1)
ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:2)
nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION