라틴어 문장 검색

Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장23)
Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat id est rosa et vinum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장26)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam ΣΤΑΦΊΔΑ ἈΓΡΊΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장35)
Primo tamen quae levissima ex his sunt id est rosae folia vel nardi spica temptanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장38)
si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장9)
Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장20)
Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장19)
Utile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장39)
unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장27)
servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장29)
Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua vel hysopus cocta vel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장15)
Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장16)
aut cum spica alii contriti duos vini cyathos.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장20)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION