라틴어 문장 검색

Sequuntur conubia et affinitates, ex quibus etiam plures propinqui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:4)
An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:1)
Quis Veneris famulae conubia liber inire Tergaque conplecti verbere secta velit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 715)
iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe, Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:497)
hostibus eveniat tam foedi causa pudoris, inque nurus Parthas dedecus illud eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:3)
praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 161)
femina sacra facit taedae non nota iugali, quae superat Scythicas nobilitate nurus, sacrifici genus est, sic instituere parentes, advena virgineo caesus ut ense cadat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 229)
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti arte Tomitanae non didicere nurus, femina pro lana Cerealia munera frangit, suppositoque gravem vertice portat aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 87)
"utilius fuerat non habuisse nurus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권281)
procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, cui pater est vivax, qui matris digerit annos, quae premit invisam socrus iniqua nurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권394)
ecce nurus regis fusis per colla coronis inveniunt posito pervigilare mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권464)
"extremis dantur connubia gentibus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권98)

SEARCH

MENU NAVIGATION